Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 3

 
undarum cursus, quid propugnacula poseant
 
aequoris aut longe series porrecta viarum;
 
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
 
quae divum in vultus igni formanda liquescat
 
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae, 105
 
hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,
 
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
 
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
 
et mentem vincire toris ac iungere festa
 
conubia et fidos domino genuisse clientes. 110
 
Quis sublime genus formamque insignis Etruscae
 
nesciat? haud quamquam proprio mihi cognita visu,
 
sed decus eximium famae par reddit imago,
 
vultibus et similis natorum gratia monstrat,
 
nec vulgare genus; fasces summamque curulem 115
 
frater et Ausonios enses mandataque fidus
 
signa tulit, cum prima truces amentia Dacos
 
impulit et magno gens est damnata triumpho,
 
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
 
reddidit, obscurumque latus clarescere vidit 120
← Önceki Şiir 3 · 6 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi