Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 3

 
tunc immane gemens foedatusque ora tepentes
 
adfatur cineres: ‘cur nos, fidissime, linquis
 
Fortuna redeunte, pater? modo numina magni
 
praesidis atque breves superum placavimus iras,
 
nec frueris tantique orbatus muneris usu 185
 
ad manes, ingrate, fugis, nec flectere Parcas
 
ut placare malae datur aspera numina Lethes?
 
felix, cui magna patrem cervice vehenti
 
sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae!
 
quique tener saevis genitorem Scipio Poenis 190
 
abstulit et Lydi pietas temeraria Lausi.
 
ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
 
funus et immitem potuit Styga vincere supplex
 
Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
 
non totus rapiere tamen, nec funera mittam 195
 
longius; hic manes, hic intra tecta tenebo:
 
tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
 
parebunt; ego rite minor semperque secundus
 
assiduas libabo dapes et pocula sacris
 
manibus effigiesque colam; te lucida saxa, 200
← Önceki Şiir 3 · 10 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi