Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 2

 
quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris,
 
portatura, Celer, quo nunc ego pectore somnos
 
quove queam perferre dies? quis cuncta paventi
 
nuntius, an facili te praetermiserit unda
 
Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis 85
 
fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,
 
quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
 
quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
 
Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
 
sed merui questus, quid enim te castra petente 90
 
non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos
 
Cimmeriumque chaos? starent prope bellica regis
 
signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
 
armatis seu iura dares; operumque tuorum
 
etsi non socius, certe mirator adessem. 95
 
si quondam magno Phoenix reverendus Achilli
 
litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
 
imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
 
cur nobis ignavus amor: sed pectore fido
 
numquam abero longisque sequar tua carbasa votis. 100
← Önceki Şiir 2 · 5 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi