Şiir 6
Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
lugendique modos, miserum est primaeva parenti
pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
durum et deserti praerepta coniuge partem
conclamare tori, maesta et lamenta sororum
5
et fratrum gemitus: alte tamen ac procul intrat
altius in sensus maioraque vulnera vincit
plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
10
has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,
si tam dura placent—hominem gemis—heu mihi! subdo
ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
15
servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
castiget luctus? gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
20