Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 2

 
angitur et domino contra recubante proculque
 
Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
 
una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
 
quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
 
ingerit: hic Grais penitus delecta metallis 85
 
saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
 
Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
 
per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
 
candida purpureo distinguitur area gyro;
 
hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi 90
 
quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
 
hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
 
et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
 
omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
 
macte animo, quod Graia probas, quod Graia frequentas 95
 
arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
 
moenia! nos docto melius potiemur alumno.
 
Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
 
iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
 
saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo 100
← Önceki Şiir 2 · 5 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi