Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 2

 
Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
 
et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
 
Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
 
si quid Apellei gaudent animasse colores,
 
si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa 65
 
Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
 
aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,
 
aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
 
ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
 
quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis, 70
 
expers curarum atque animum virtute quieta
 
compositus semperque tuus? quid mille revolvam
 
culmina visendique vices? sua cuique voluptas
 
atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
 
Nerea diversis servit sua terra fenestris: 75
 
haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
 
armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
 
aera respirat pelago circumflua Nesis;
 
inde vagis omen felix Euploea carinis
 
quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus, 80
← Önceki Şiir 2 · 4 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi