Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Epodon

Epodon

Epodon Horace

Şiir 5

 
non defuisse masculae libidinis
 
Ariminensem Foliam
 
et otiosa credidit Neapolis
 
et omne vicinum oppidum,
 
quae sidera excantata voce Thessala 45
 
lunamque caelo deripit.
 
hic inresectum saeva dente livido
 
Canidia rodens pollicem
 
quid dixit aut quid tacuit? “o rebus meis
 
non infideles arbitrae, 50
 
Nox et Diana, quae silentium regis,
 
arcana cum fiunt sacra,
 
nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos
 
iram atque numen vertite.
 
formidulosis cum latent silvis ferae 55
 
dulci sopore languidae,
 
senem, quod omnes rideant, adulterum
 
latrent Suburanae canes
 
nardo perunctum, quale non perfectius
 
meae laborarint manus. 60
← Önceki Şiir 5 · 3 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi