Thesauros Edebiyat letters Letters

Letters

Letters Pliny the Younger

Kitap 7

7 Venimus ad consules; dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
8 Horror omnium; ego autem 'Vereor' inquam, 'clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et me reum postulavit.' Quae vox et statim excepta, et postea multo sermone celebrata est.
9 Divus quidem Nerva - nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquis contigisset.
10 Haec, utcumque se habent, notiora clariora maiora tu facies; quamquam non exigo ut excedas actae rei modum. Nam nec historia debet egredi veritatem, et honeste factis veritas sufficit. Vale.
← Önceki 30 / 30

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi