Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 8

 
Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano
 
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis,
 
si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
 
vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando
 
contuderit vitis oleamque momorderit aestus, 5
 
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
 
sed quia mente minus validus quam corpore toto
 
nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
 
fidis offendar medicis, irascar amicis,
 
cur me funesto properent arcere veterno; 10
 
quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;
 
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
 
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
 
ut placeat iuveni percontare utque cohorti,
 
si dicet, recte, primum gaudere, subinde 15
 
praeceptum auriculis hoc instillare memento:
 
ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi