Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 7

 
promittit, persuadet uti mercetur agellum.
 
mercatur. ne te longis ambagibus ultra
 
quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
 
sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
 
immoritur studiis et amore senescit habendi. 85
 
verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
 
spem mentita seges, bos est enectus arando,
 
offensus damnis media de nocte caballum
 
arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
 
quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus, 90
 
durus, ait, “Voltei, nimis attentusque videris
 
esse mihi.” “pol, me miserum, patrone, vocares,
 
si velles,” inquit, “verum mihi ponere nomen.
 
quod te per Genium dextramque deosque Penatis
 
obsecro et obtestor, vitae me redde priori!” 95
 
Qui semel aspexit, quantum dimissa petitis
 
praestent, mature redeat repetatque relicta.
 
metiri se quemque suo modulo ae pede verum est.
← Önceki Şiir 7 · 5 / 5 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi