Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 6

 
ne plus frumenti dotalibus emetat agris
 
Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
 
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
 
quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
 
defodiet condetque nitentia, cum bene notum 25
 
porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,
 
ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.
 
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
 
quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non?
 
si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis 30
 
hoc age deliciis. Virtutem verba putas et
 
lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
 
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
 
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
 
tertia succedant et quae pars quadret acervum. 35
 
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
 
et genus et formam regina Pecunia donat,
 
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,
 
mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
 
ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt, 40
← Önceki Şiir 6 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi