Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 2

 
Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
 
et tempestivum pueris concedere ludum,
 
ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
 
sed verae numerosque modosque ediscere vitae,
 
quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: 145
 
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
 
narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
 
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
 
si volnus tibi monstrata radice vel herba
 
non fieret levius, fugeres radice vel herba 150
 
proficiente nihil curarier: audieras, cui
 
rem di donarent, illi decedere pravam
 
stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
 
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
 
At si divitiae prudentem reddere possent, 155
 
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
 
viveret in terris te si quis avari or uno.
 
si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,
 
quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
 
qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, 160
← Önceki Şiir 2 · 8 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi