Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 2

 
argentum, vestes Gaetulo murice tinctas
 
sunt qui non habeant, est qui non curat habere,
 
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
 
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
 
dives et importunus ad umbram lucis ab ortu 185
 
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
 
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
 
naturae deus humanae, mortalis in unum
 
quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
 
utar et ex modico, quantum res poscet, acervo 190
 
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
 
quod non plura datis invenerit; et tamen idem
 
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
 
discrepet et quantum discordet parcus avaro.
 
distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum 195
 
invitus facias neque plura parare labores,
 
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
 
exiguo gratoque fruaris tempore raptim,
 
pauperies immunda domus procul absit : ego, utrum
 
nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. 200
← Önceki Şiir 2 · 10 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi