Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 1

 
corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
 
cum sociis operum et pueris et coniuge fida.
 
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
 
floribus et vino Genium memorem brevis aevi,
 
Fescennina per hunc inventa licentia morem 145
 
versibus alternis opprobria rustica fudit,
 
libertasque recurrentis accepta per annos
 
lusit amabiliter, donec iam saevus apertam
 
in rabiem coepit verti iocus et per honestas
 
ire domos impune minax, doluere cruento 150
 
dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
 
condicione super communi; quin etiam lex
 
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
 
describi: vertere modum, formidine fustis
 
ad bene dicendum delectandumque redacti. 155
 
Graecia capta ferum victorem cepit et artis
 
intulit agresti Latio, sic horridus ille
 
defluxit numerus Saturnius, et grave virus
 
munditiae pepulere ; sed in longum tamen aevum
 
manserunt hodieque manent vestigia ruris. 160
← Önceki Şiir 1 · 8 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi