Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 1

 
cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
 
quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
 
vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
 
vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
 
imberbes didicere senes perdenda fateri. 85
 
iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
 
quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
 
ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
 
nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
 
Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset 90
 
quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet
 
quod legeret tereretque viritim publicus usus?
 
Ut primum positis nugari Graecia bellis
 
coepit et in vitium fortuna labier aequa,
 
nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, 95
 
marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
 
suspendit picta voltum mentemque tabella,
 
nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
 
sub nutrice puella velut si luderet infans,
 
quod cupide petiit, mature plena reliquit. 100
← Önceki Şiir 1 · 5 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi