Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 1

 
spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
 
ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
 
Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat,
 
si veteres ita miratur laudatque poetas,
 
ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat. 65
 
si quaedam nimis antique, si pleraque dure
 
dicere credit eos, ignave multa fatetur,
 
et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo,
 
non equidem insector delendave carmina Livi
 
esse reor, memini quae plagosum mihi parvo 70
 
Orbilium dictare; sed emendata videri
 
pulchraque et exactis minimum distantia miror,
 
inter quae verbum emicuit si forte decorum, et
 
si versus paulo concinnior unus et alter,
 
iniuste totum ducit venditque poema. 75
 
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
 
compositum illepideve putetur, sed quia nuper,
 
nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci,
 
recte necne crocum floresque perambulet Attae
 
fabula si dubitem, clament periisse pudorem 80
← Önceki Şiir 1 · 4 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi