Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 1

 
palma negata macrum, donata reducit opimum.
 
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
 
quod numero plures, virtute et honore minores,
 
indocti stolidique et depugnare parati,
 
si discordet eques, media inter carmina poscunt 185
 
aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet.
 
verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
 
omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
 
quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
 
dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae; 190
 
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
 
esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
 
captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
 
si foret in terris, rideret Democritus, seu
 
diversum confusa genus panthera camelo 195
 
sive elephans albus volgi converteret ora;
 
spectaret populum ludis attentius ipsis
 
ut sibi praebentem nimio spectacula plura:
 
scriptores autem narrare putaret asello
 
fabellam surdo. nam quae pervincere voces 200
← Önceki Şiir 1 · 10 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi