Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 2

 
incipe! qui recte vivendi prorogat horam,
 
rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
 
labitur et labetur in omne volubilis aevum
 
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
 
uxor, et incultae pacantur vomere silvae: 45
 
quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
 
non domus et fundus, non aeris acervus et auri
 
aegroto domini deduxit corpore febris,
 
non animo curas; valeat possessor oportet,
 
si comportatis rebus bene cogitat uti. 50
 
qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res,
 
ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
 
auriculas citharae collecta sorde dolentis.
 
sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
 
Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas, 55
 
semper avarus eget; certum voto pete finem.
 
invidus alterius macrescit rebus opimis;
 
invidia Siculi non invenere tyranni
 
maius tormentum, qui non moderabitur irae,
 
infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, 60
← Önceki Şiir 2 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi