Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 18

 
partitur lintres exercitus, Actia pugna
 
te duce per pueros hostili more refertur;
 
adversarius est frater, lacus Hadria, donec
 
alterutrum velox Victoria fronde coronet,
 
consentire suis studiis qui crediderit te, 65
 
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
 
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
 
quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto,
 
percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
 
nec retinent patulae commissa fideliter aures, 70
 
et semel emissum volat irrevocabile verbum,
 
non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
 
intra marmoreum venerandi limen amici,
 
ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
 
munere te parvo beet aut incommodus angat. 75
 
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
 
incutiant aliena tibi peccata pudorem,
 
fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
 
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
 
ut penitus notum, si temptent crimina, serves 80
← Önceki Şiir 18 · 4 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi