Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 12

 
Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Ieci,
 
si recte frueris, non est ut copia maior
 
ab Iove donari possit tibi. tolle querellas:
 
pauper enim non est, cui rerum suppetit usus,
 
si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil 5
 
divitiae poterunt regales addere maius.
 
si forte in medio positorum abstemius herbis
 
vivis et urtica, sic vives protinus, ut te
 
confestim liquidus Fortunae rivus inauret,
 
vel quia naturam mutare pecunia nescit, 10
 
vel quia cuncta putas una virtute minora.
 
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
 
cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;
 
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
 
nil parvum sapias et adhuc sublimia cures: 15
 
quae mare compescant causae, quid temperet annum,
 
stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,
 
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
 
quid velit et possit rerum concordia discors,
 
Empedocles an Stertinium deliret acumen. 20
← Önceki bölüm Şiir 12 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi