Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 10

 
quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
 
nempe inter varias nutritur silva columnas,
 
laudaturque domus longos quae prospicit agros.
 
Naturam expelles furca, tamen usque recurret,
 
et mala perrumpet furtim fastidia victrix. 25
 
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
 
nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
 
certius accipiet damnum propiusve medullis,
 
quam qui non poterit vero distinguere falsum,
 
quem res plus nimio delectavere secundae, 30
 
mutatae quatient. si quid mirabere, pones
 
invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
 
reges et regum vita praecurrere amicos.
 
Cervus equum pugna melior communibus herbis
 
pellebat, donec minor in certamine longo 35
 
imploravit opes hominis frenum que recepit;
 
sed postquam victor violens discessit ab hoste,
 
non equitem dorso, non frenum depulit ore.
 
sic qui pauperiem veritus potiore metallis
 
libertate caret, dominum vehet improbus atque 40
← Önceki Şiir 10 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi