Thesauros Edebiyat letters Epistulae

Epistulae

Epistulae Horace

Şiir 1

 
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
 
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
 
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
 
et maribus Curiis et decantata Camillis?
 
isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem, 65
 
si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,”
 
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
 
an qui Fortunae te responsare superbae
 
liberum et erectum praesens hortatur et aptat ?
 
Quod si me populus Romanus forte roget, cur 70
 
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
 
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
 
olim quod volpes aegroto cauta leoni
 
respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
 
omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.” 75
 
belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
 
pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
 
frustis et pomis viduas venentur avaras
 
excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
 
multis occulto crescit res faenore. Verum 80
← Önceki Şiir 1 · 4 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi