Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

6 Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius. qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos. Kalend. Apr. Dyrrhachio.
1 Datis mane a. d. in id. April. Scaptio litteris eodem die tuas accepi Kal. April. Dyrrhachio datas vesperi. itaque mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis.
2 de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putavi. haec ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis nostris.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi