Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

6 de sororis tuae filiis non exspectavi, Brute, dum scriberes. omnino ipsa tempora (bellum enim ducetur) integram tibi causam reservant. sed ego a principio, cum divinare de belli diuturnitate non possem, ita causam egi puerorum in senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere; nec vero ulla res erit umquam in qua ego non vel vitae periculo ea dicam eaque faciam quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor. vi Kal. Sextilis.
← Önceki 45 / 45

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi