Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus

Letters to and from Brutus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

1 nullas adhuc a te litteras habebamus, ne famam quidem quae declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam adducere exercitum; quod ut faceres idque maturares magno opere desiderabat res publica. ingravescit enim in dies intestinum malum, nec extemis hostibus magis quam domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed facilius frangebantur. erectior senatus erat non sententiis solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus. erat in senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros huius generis tum maxime in socerum, cui consuli non animus ab initio, non fides ad extremum defuit.
2 bellum ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non nulla in Hirtio. huius belli fortuna ut in secundis flu/xa, ut in adversi/s bona. erat victrix res publica caesis Antoni copiis, ipso expulso. Bruti deinde ita multa peccata ut quodam modo victoria excideret e manibus. perterritos, inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam maioribus in malis experiremur. sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi