Kitap 3
11
rescripsi epistulae maximae audi nunc de minuscula in qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris in quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescriberet. alterum est de calventi Mari oratione quod scribis. miror tibi placere me ad eam rescribere, praesertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. Libros meos omnis quos exspectas incohavi sed conficere non possum his diebus. orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio absolvi. poema ad Caesarem quod composueram incidi ; tibi quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spati, scribam.
12
venio ad tertiam. Balbum quod ais mature Romam bene comitatum esse venturum mecumque adsidue usque ad Idus Maias futurum, id mihi pergratum perque iucundum. quod me in eadem epistula sicut saepe antea cohortaris ad ambitionem et ad laborem, faciam equidem, sed quando vivemus?
13
quarta epistula mihi reddita est Idibus Sept. quam a. d. iiii Idus Sext. ex Britannia dederas. in ea nihil sane erat novi praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod paene praeterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu scripsisse ad Caesarem. ego vero facile patior ita Caesarem existimare illum quam maximum fuisse plausum. et prorsus ita fuit ; et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo nobis videtur dari.