Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

2 his ego iudicibus committerem? quid essem, si me agente esset elapsus? sed me alia moverunt non putasset sibi Pompeius de illius salute sed de sua dignitate mecum esse certamen ; in urbem introisset ; ad inimicitias res venisset ; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer ; auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam. ego vero meum consilium, si praesertim tu non improbas, vehementer adprobo. ille cum a me singularibus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem non tulit (nihil dicam gravius) et minus potens eo tempore quid in me florentem posset ostendit ; nunc cum ego ne curem quidem multum posse, res publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? sic enim faciendum fuisset. non existimo, te putare id mihi suscipiendum fuisse.
3 'alterutrum,' inquit idem Sallustius, 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses; etenim vehementer orabat.' Lepidum is amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi