Kitap 3
4
habes fere de omnibus rebus. unum illud addam : Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni. sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et θετικώτερον non ignoras. qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur. in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus ; eodem enim perventurum esse confidimus. sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus. Magna enim nobis a te proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur. quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas velim.