Kitap 3
2
nunc cognosce ea quae sunt in re publica. comitiorum cotidie singuli dies tolluntur obnuntiationibus magna voluntate bonorum omnium ; tanta invidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. candidati consulares quattuor omnes rei. causae sunt difficiles, sed enitemur ut Messala noster salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, fratre Caecilio, Sulla filio. contra dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit.
3
quaeris quid fiat de Gabinio sciemus de maiestate triduo quo quidem in iudicio odio premitur omnium generum, maxime testibus laeditur, accusatoribus frigidissimis utitur ; consilium varium, quaesitor gravis et firmus Alfius, Pompeius vehemens in iudicibus rogandis. quid futurum sit nescio ; locum tamen illi in civitate non video. animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.