Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

3 de ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt, a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messala, a Tnario Scaurus. Magno res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. opera datur ut iudicia ne fiant. res videtur spectare ad interregnum. consules comitia habere cupiunt; rei nolunt et maxime Memmius quod Caesaris adventu se sperat futurum consulem, sed mirum in modum iacet. Domitius cum Messala certus esse videbatur; Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum ; qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium ; accusavit maiestatis ; nomina data, cum ille verbum nullum. habes forensia. domi recte est; ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi