Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

25 ex Britannia Caesar ad me K. Septembr. dedit litteras quas ego accepi a. d. iiii K. Octobr., satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine' te fuisse cum ad mare accesserit ad eas ego ei litteras nihil rescripsi ne gratulandi quidem causa propter eius luctum. te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.
1 A. d. vi Idus Octobr. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum iis rebus quas tibi domo mitti volueras. eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius sic ut Calidio verbum facere pro eo non licuerit. postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti. Neronem et C. et L. Antonios M. f. putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio. quid quaeris? probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque invitis negotium everterit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi