Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

4 tu quem ad modum me censes oportere esse et in re is publica et in nostris inimicitus ita et esse et fore oricula infima scito molliorem. res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam adquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi. τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμοσ ἐξεργάζεται.
1 calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse ; in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi