Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

4 itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ; sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio. me magis de Dionysio delectat ; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. sed, quod ea scribis, adgrederisne ad historiam? me auctore potes et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. oblecta te cum Cicerone nostro quani bellissime.
1 duas adhuc a te accepi epistulas ; quarum alteram in ipso, discessu nostro, alteram Arimino datam, pluris quas scribis te dedisse non acceperam. ego me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in isdem locis usque ad K. Iunias futurus. scribebam illa quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum ; sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi