Kitap 2
2
Domitius iudices ad numerum non habuit. vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat ; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est adhuc sed veremur. eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens ; frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus Gabinius ; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset : vestra culpa haec acciderunt, equites Romani ; dissolute enim iudicatis,' 'nos iudicamus, vos laudatis,' inquit. actum est eo die nihil ; nox diremit.
3
comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex K. Febr. usque ad K. Martias legatis senatum cotidie dare. ita putantur detrudi comitia in mensem Martium. sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. omnia conligo ut novi scribam aliquid ad te ; sed, ut vides, res me ipsa deficit.