Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

15 in provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide, non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est. multis enim simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura ; frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime. quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? mihi quidem permagnum videtur, praesertim si idem homines privatum non fere quemquam, praetores semper omnis amant quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc vero ad tuum numerum libenter ascribito ; sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnis vias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et quicum victuri non sunt eius existimationi consulere non curant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi