Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

8 me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cotidiana sceleratissime insidiosissimeque tractavit adiuncto Q. Arno ; quorum ego consiliis, promissis, praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi sed haec occultabis, ne quid obsint ; illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium) ne ille versus, qui in te erat conlatus cum aedilitatem petebas de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur. nihil enim tam timeo quam ne, cum intellegant homines quantum misericordiae nobis tuae preces et tua salus adlatura sit, oppugnent te vehementius.
9 Messalam tui studiosum esse arbitror ; Pompeium etiam simulatorem puto. sed haec utinam ne experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint ; in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta.
10 filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, mi frater tibi commendem? quin illud maereo quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi. sed te incolumi orbi non erunt. reliqua, ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi, ut me lacrimae non sinunt scribere etiam Terentiam velim tueare mihique de omnibus rebus rescribas ; sis fortis quoad rei natura patiatur. Idibus Iuniis Thessalonicae

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi