Kitap 1
7
ac si omnium mearum praecepta litterarum repetes, intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam. quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret. et mediocri me dolore putas adfici cum audiam qua sit existimatione C. Vergilius, qua tuus vicinus, C. Octavius? nam si te interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde magni facis! atque is dolor est quod, cum ii quos nominavi te innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevolentiae conligendae, qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum noverint, quorum regum summo imperio nemo umquam verbum ullum asperius audivit.
8
sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim non ignoro ; nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere videris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam tui. successorem habes perblandum ; cetera valde illius adventu tua requirentur. in litteris mittendis, ut saepe ad te scripsi, nimium te exorabilem praebuisti. tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, ab se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem ; ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse ; ex eo esse volumina selectarum epistularum quae reprehendi solerent.