Thesauros Edebiyat letters Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus

Letters to and from Quintus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

24 ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis qui praesunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam beatissimi ; quod tibi et esse antiquissimum et ab inrtio, fuisse, ut primum Asiam attigisti, constante fama atque omnium sermone celebratum est. est autem non modo eius qui sociis et civibus, sed etiam eius qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum quibus praesit commodis utilitatique servire.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi