Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 7

3 de HS X_X_ Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. et ego? nescio. si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. quod habebo certi faciam ut scias. ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.
← Önceki 49 / 49

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi