Kitap 6
6
atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen hoc sum animo. si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.