Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 6

6 Gavius est quidam cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis. is me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit ut Culleolum vix auderem, unde inquit me iubes petere cibaria praefecti? respondi lenius quam putabant oportuisse qui aderant me non instituisse iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus.
7 huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse puto qui esse debet. tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans, ἀκοινονόητον aliquid. tibi autem valde solet in ore esse Granius autem non contemnere se et reges odisse superbos. in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet. sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi