Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

1 Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam. navigavimus sine timore et sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. de concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut quid ad me attinet? verum tamen decumani quasi venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci.
2 tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi. omnino omnia se facturum recepit. ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. ergo haec quoque hactenus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi