Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

5 nunc ad ea quae quaeris de C. Catone. lege Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus est factus a Lucretio. iudicibus reiciendis dies est dictus a. d. v Non. Quint. de Procilio rumores non boni, sed iudicia nosti. Hirrus cum Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules de provinciis fecerunt quicumque posthac — non mihi videtur esse valiturum.
6 de Messalla quod quaeris, quid scribam nescio. numquam ego vidi tam paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum Triarius reum fecit. si quaeris, nulla est magno opere commota συμπάθεια, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adiuvetur tamen non nihil gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei Gallia nitatur. quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim absoluto.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi