Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

3 scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te aut horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? tantum velim fortuna det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. tuas litteras semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut veritas acerba sit. data pr. Nonas Sept.
1 exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem secundum comitia dixisse.
2 fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. nam Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare. fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi