Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

4 miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est enim nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non licebat. nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur. adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi Pomponi, valde paenitet vivere; qua in re apud me tu plurimum valuisti. sed haec coram. fac modo ut venias.
5 Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias. id est mihi gratissimum. ego vivo miserrimus et maximo dolore conficior. ad te quid scribam nescio. si enim es Romae, iam me adsequi non potes; sin es in via, cum eris me adsecutus, coram agemus quae erunt agenda. tantum te oro ut, quoniam me ipsum semper amasti, ut eodem amore sis; ego enim idem sum. inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. cura ut valeas. data iiii Idus April. Thuri.
6 non fuerat mihi dubium quin te Tarenti aut Brundisi visurus essem idque ad multa pertinuit, in eis et ut in Epiro consisteremus et de reliquis rebus tuo consilio uteremur. quoniam id non contigit, erit hoc quoque in magno numero nostrorum malorum. nobis iter est in Asiam, maxime Cyzicum. meos tibi commendo. me vix misereque sustento. data xiiii K. Maias de Tarentino.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi