Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

2 Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην, Formias dico, qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit. credas mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi crede, φιλοσοφῶμεν. iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti. tu si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde nos pridie Nonas Maias cogitamus.
1 quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio βοώπιδοσ, quantam etiam de illo delicato convivio! proinde ita fac venias ut ad sitientis auris. quamquam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has actiones εὐανατρέπτουσ videbit, ruere incipiat. ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi