Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 16

1 iucundissimas tuas legi litteras. ad Plancum scripsi, misi. habes exemplum. cum Tirone quid sit locutus cognoscam ex ipso. cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris.
1 Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
2 Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo. ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit. eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. eum libellum Caesari dedi. probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi