Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 13

1 o incredibilem vanitatem! ad patrem domo sibi carendum propter matrem, ad matrem plenam pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.
2 sed utar tuo consilio; σκολιὰ enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. Brutum inquis eadem. scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et .
1 itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. sed ubi eos? nisi forte se suspendit. †hic autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro. at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, at vellem aliquid degustasses de fabulis. sed coram, ut scribis.
2 etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa †acrimonia.† mirum quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. sed ego ipse κεκέπφωμαι. itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et τὰ ὅλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi