Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 13

3 Torquatus Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt addita quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas et sunt quaedam alia. et quod ad te de decem legatis scripsi parum intellexisti, credo, quia διὰ σημείων scripseram. de C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. eum video in Libonis praetorem P. Popilio P. Rupilio coss. Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. is autem est qui cos. cum L. Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. videbis igitur, si poteris, ceteros, ut possimus πομπεῦσαι καὶ τοῖσ προσώποισ.
1 O neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant. professus est Philotimus libertus. nosti, credo, librarium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi