Kitap 12
1
apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis. in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis. cum erit cui des, dabis.
16
te tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius impediere. etsi ne discessissem qui dem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. quod si esset aliquod levamen, id esset in te uno, et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te esse non possum. sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; quam vereor ne Philippus tollat. heri enim vesperi venerat. me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.